Home Master Index
←Prev   Acts 11 as rendered by/in  Next→ 



11:1  audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
11:2  cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
11:3  dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
11:4  incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
11:5  ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
11:6  in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
11:7  audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
11:8  dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
11:9  respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
11:10  hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
11:11  et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
11:12  dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
11:13  narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
11:14  qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
11:15  cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
11:16  recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
11:17  si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
11:18  his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
11:19  et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
11:20  erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
11:21  et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
11:22  pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
11:23  qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
11:24  quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
11:25  profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
11:26  et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
11:27  in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
11:28  et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
11:29  discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
11:30  quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli