Home Master Index
←Prev   Acts 16 as rendered by/in  Next→ 



16:1  pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili
16:2  huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres
16:3  hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset
16:4  cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
16:5  et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie
16:6  transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia
16:7  cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu
16:8  cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem
16:9  et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos
16:10  ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis
16:11  navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
16:12  et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
16:13  die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant
16:14  et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo
16:15  cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos
16:16  factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando
16:17  haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis
16:18  hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora
16:19  videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
16:20  et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei
16:21  et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani
16:22  et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi
16:23  et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos
16:24  qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno
16:25  media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant
16:26  subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt
16:27  expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos
16:28  clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus
16:29  petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae
16:30  et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam
16:31  at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua
16:32  et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius
16:33  et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo
16:34  cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo
16:35  et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos
16:36  nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace
16:37  Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant
16:38  et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent
16:39  et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem
16:40  exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt