Home Master Index
←Prev   Acts 20 as rendered by/in  Next→ 



20:1  postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
20:2  cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
20:3  ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
20:4  comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
20:5  hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
20:6  nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
20:7  in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
20:8  erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
20:9  sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
20:10  ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
20:11  ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
20:12  adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
20:13  nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
20:14  cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
20:15  et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
20:16  proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
20:17  a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
20:18  qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
20:19  serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
20:20  quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
20:21  testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
20:22  et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
20:23  nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
20:24  sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
20:25  et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
20:26  quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
20:27  non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
20:28  adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
20:29  ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
20:30  et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
20:31  propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
20:32  et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
20:33  argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
20:34  ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
20:35  omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
20:36  et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
20:37  magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
20:38  dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem