5:1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
5:2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
5:3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
5:4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
5:5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
5:6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
5:22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
5:23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
5:24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
5:25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
5:26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
5:28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
5:29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
5:30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
5:31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
5:32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
5:33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!