1:25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
1:26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
1:27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
1:28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
1:29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
1:30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
1:31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
1:32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
1:33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
1:34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
1:35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
1:36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
1:37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
1:38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
1:39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
1:40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
1:41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
1:42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
1:43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
1:44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
1:45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
1:46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
1:47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
1:48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
1:49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
1:50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
1:51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!