15:4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
15:5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
15:6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
15:7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
15:8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
15:9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
15:10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
15:12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
15:13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
15:14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
15:15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
15:16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
15:17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
15:18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
15:19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
15:20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
15:21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
15:22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
15:23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
15:24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
15:25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
15:26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
15:27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
15:28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
15:29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
15:30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
15:31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
15:32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!