10:10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
10:11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
10:12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
10:13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
10:14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
10:15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
10:16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
10:17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
10:18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
10:19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
10:20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
10:21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
10:22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
10:23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
10:24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
10:25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
10:26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
10:27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
10:28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
10:29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
10:30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
10:31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
10:32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
10:33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
10:34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
10:35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
10:36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
10:37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
10:38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
10:39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
10:40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
10:41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
10:42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
10:43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
10:44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
10:45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
10:46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
10:47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
10:48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
10:49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
10:50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
10:51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
10:52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!