12:1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
12:2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
12:3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
12:4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
12:5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
12:6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
12:7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
12:8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
12:9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!