Home Master Index
←Prev   1 Chronicals 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  Adam Seth Enos
1:2  Cainan Malelehel Iared
1:3  Enoch Matusale Lamech
1:4  Noe Sem Ham et Iafeth
1:5  filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
1:6  porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
1:7  filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
1:8  filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
1:9  filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
1:10  Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
1:11  Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
1:12  Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
1:13  Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
1:14  Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
1:15  Evheumque et Aruceum et Asineum
1:16  Aradium quoque et Samareum et Ematheum
1:17  filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch
1:18  Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
1:19  porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
1:20  Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
1:21  Aduram quoque et Uzal et Decla
1:22  Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
1:23  et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
1:24  Sem Arfaxad Sale
1:25  Heber Phaleg Raau
1:26  Serug Nahor Thare
1:27  Abram iste est Abraham
1:28  filii autem Abraham Isaac et Ismahel
1:29  et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam
1:30  Masma et Duma Massa Adad et Thema
1:31  Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
1:32  filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
1:33  filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
1:34  generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
1:35  filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
1:36  filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech
1:37  filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
1:38  filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
1:39  filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
1:40  filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
1:41  filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
1:42  filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
1:43  isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba
1:44  mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
1:45  cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum
1:46  obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith
1:47  cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca
1:48  sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est
1:49  mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
1:50  sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab
1:51  Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth
1:52  dux Oolibama dux Hela dux Phinon
1:53  dux Cenez dux Theman dux Mabsar
1:54  dux Magdihel dux Iram hii duces Edom