Home Master Index
←Prev   1 Chronicals 2 as rendered by/in  Next→ 



2:1  filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2:2  Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
2:3  filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
2:4  Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
2:5  filii autem Phares Esrom et Hamul
2:6  filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
2:7  filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
2:8  filii Ethan Azarias
2:9  filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
2:10  porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
2:11  Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
2:12  Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
2:13  Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
2:14  quartum Nathanahel quintum Raddai
2:15  sextum Asom septimum David
2:16  quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
2:17  Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
2:18  Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
2:19  cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
2:20  porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
2:21  post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
2:22  sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
2:23  cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
2:24  cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
2:25  nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
2:26  duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
2:27  sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
2:28  Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
2:29  nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
2:30  filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
2:31  filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
2:32  filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
2:33  porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
2:34  Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
2:35  deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
2:36  Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
2:37  Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
2:38  Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
2:39  Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
2:40  Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
2:41  Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
2:42  filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
2:43  porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
2:44  Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
2:45  filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
2:46  Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
2:47  filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
2:48  concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
2:49  genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
2:50  hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
2:51  Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
2:52  fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
2:53  et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
2:54  filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
2:55  cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab