23:8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
23:9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
23:10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
23:11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
23:12 filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
23:13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
23:14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
23:24 hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
23:25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
23:26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
23:27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
23:28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
23:29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
23:30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
23:31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
23:32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!