Home Master Index
←Prev   1 Maccabees 7 as rendered by/in  Next→ 



7:1  anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
7:2  et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
7:3  et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
7:4  et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
7:5  et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
7:6  et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
7:7  nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
7:8  et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
7:9  et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel
7:10  et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
7:11  et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
7:12  et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt
7:13  et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem
7:14  dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
7:15  et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
7:16  et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
7:17  carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
7:18  et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
7:19  et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
7:20  et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
7:21  et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
7:22  et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel
7:23  et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes
7:24  et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
7:25  vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus
7:26  et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum
7:27  et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
7:28  dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
7:29  et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam
7:30  et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
7:31  et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
7:32  et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David
7:33  et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege
7:34  et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
7:35  et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
7:36  et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt
7:37  tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
7:38  fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
7:39  et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae
7:40  et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit
7:41  qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia
7:42  sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
7:43  et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio
7:44  ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
7:45  et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
7:46  et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
7:47  et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
7:48  et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna
7:49  et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar
7:50  et siluit terra Iuda dies paucos