Home Master Index
←Prev   2 Maccabees 11 as rendered by/in  Next→ 



11:1  sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant
11:2  congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
11:3  templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium
11:4  nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat
11:5  ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat
11:6  ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
11:7  et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
11:8  cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans
11:9  tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare
11:10  ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
11:11  leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos
11:12  universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
11:13  et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos
11:14  promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri
11:15  annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit
11:16  nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem
11:17  Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem
11:18  quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit
11:19  si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo
11:20  de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
11:21  bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta
11:22  regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem
11:23  patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam
11:24  audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua
11:25  volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
11:26  bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant
11:27  ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
11:28  si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus
11:29  adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
11:30  his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis
11:31  ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt
11:32  misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
11:33  valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima
11:34  miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
11:35  de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus
11:36  de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus
11:37  ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis
11:38  bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici