Home Master Index
←Prev   2 Maccabees 2 as rendered by/in  Next→ 



2:1  invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis
2:2  et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum
2:3  et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
2:4  erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem
2:5  et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
2:6  et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire
2:7  ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
2:8  et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
2:9  et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
2:10  sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum
2:11  et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est
2:12  similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
2:13  inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis
2:14  similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
2:15  si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
2:16  acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies
2:17  Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem
2:18  sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
2:19  eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
2:20  de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
2:21  sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
2:22  et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
2:23  et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
2:24  itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare
2:25  considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
2:26  curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
2:27  et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus
2:28  sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
2:29  veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes
2:30  sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis
2:31  etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori
2:32  brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est
2:33  hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi