Home Master Index
←Prev   2 Samual 22 as rendered by/in  Next→ 



22:1  locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
22:2  et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
22:3  Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
22:4  laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
22:5  quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
22:6  funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
22:7  in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
22:8  commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
22:9  ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
22:10  et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
22:11  et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
22:12  posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
22:13  prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
22:14  tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
22:15  misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
22:16  et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
22:17  misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
22:18  liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
22:19  praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
22:20  et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
22:21  retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22:22  quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22:23  omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
22:24  et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
22:25  et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
22:26  cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
22:27  cum electo electus eris et cum perverso perverteris
22:28  et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
22:29  quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
22:30  in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
22:31  Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
22:32  quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
22:33  Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
22:34  coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
22:35  docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
22:36  dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
22:37  dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
22:38  persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
22:39  consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
22:40  accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
22:41  inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
22:42  clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
22:43  delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
22:44  salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
22:45  filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
22:46  filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
22:47  vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
22:48  Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
22:49  qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
22:50  propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
22:51  magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum