Home Master Index
←Prev   Baruch 3 as rendered by/in  Next→ 



3:1  et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te
3:2  audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te
3:3  quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum
3:4  Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
3:5  noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
3:6  quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine
3:7  quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
3:8  et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
3:9  audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam
3:10  quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum
3:11  inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
3:12  dereliquisti fontem sapientiae
3:13  si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna
3:14  disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
3:15  quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius
3:16  ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram
3:17  qui in avibus caeli inludunt
3:18  qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
3:19  exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt
3:20  iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt
3:21  neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
3:22  non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman
3:23  filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
3:24  o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius
3:25  magnus et non habet finem excelsus et inmensus
3:26  ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum
3:27  non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt
3:28  eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam
3:29  quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus
3:30  quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum
3:31  non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius
3:32  sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
3:33  qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore
3:34  stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt
3:35  vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas
3:36  hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum
3:37  hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo
3:38  post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est