4:18 qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
4:19 ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
4:20 exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
4:21 animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
4:22 ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
4:23 emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
4:24 sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
4:25 filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
4:26 delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
4:27 animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
4:28 sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
4:29 qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
4:30 animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
4:31 nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
4:32 civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
4:33 sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
4:34 et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
4:35 ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
4:36 circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
4:37 ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!