Home Master Index
←Prev   Baruch 5 as rendered by/in  Next→ 



5:1  exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
5:2  circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni
5:3  Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est
5:4  nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis
5:5  exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria
5:6  exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
5:7  constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
5:8  obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei
5:9  adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso