Home Master Index
←Prev   Deuteronomy 10 as rendered by/in  Next→ 



10:1  in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
10:2  et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
10:3  feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
10:4  scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
10:5  reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
10:6  filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
10:7  inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
10:8  eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
10:9  quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
10:10  ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
10:11  dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
10:12  et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
10:13  custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
10:14  en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt
10:15  et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
10:16  circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
10:17  quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera
10:18  facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
10:19  et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
10:20  Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
10:21  ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
10:22  in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli