Home Master Index
←Prev   Deuteronomy 27 as rendered by/in  Next→ 



27:1  praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
27:2  cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
27:3  ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
27:4  quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
27:5  et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
27:6  et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
27:7  et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
27:8  et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
27:9  dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
27:10  audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
27:11  praecepitque Moses populo in die illo dicens
27:12  hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
27:13  et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
27:14  et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
27:15  maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
27:16  maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
27:17  maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
27:18  maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
27:19  maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
27:20  maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
27:21  maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
27:22  maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
27:23  maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
27:24  maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
27:25  maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
27:26  maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen