Home Master Index
←Prev   Deuteronomy 6 as rendered by/in  Next→ 



6:1  haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
6:2  ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
6:3  audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
6:4  audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
6:5  diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
6:6  eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
6:7  et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
6:8  et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos
6:9  scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
6:10  cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
6:11  domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
6:12  et comederis et saturatus fueris
6:13  cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis
6:14  non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt
6:15  quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae
6:16  non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
6:17  custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
6:18  et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
6:19  ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
6:20  cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis
6:21  dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
6:22  fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
6:23  et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
6:24  praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie
6:25  eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis