Home Master Index
←Prev   Ecclesiates 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
1:2  vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
1:3  quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
1:4  generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
1:5  oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
1:6  gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
1:7  omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
1:8  cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
1:9  quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
1:10  nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
1:11  non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
1:12  ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
1:13  et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
1:14  vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
1:15  perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
1:16  locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
1:17  dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
1:18  eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem