Home Master Index
←Prev   Ecclesiates 10 as rendered by/in  Next→ 



10:1  muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
10:2  cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
10:3  sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
10:4  si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
10:5  est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
10:6  positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
10:7  vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
10:8  qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
10:9  qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10:10  si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
10:11  si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
10:12  verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
10:13  initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
10:14  stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
10:15  labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
10:16  vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
10:17  beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
10:18  in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
10:19  in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
10:20  in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam