Home Master Index
←Prev   Ecclesiates 12 as rendered by/in  Next→ 



12:1  memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent
12:2  antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam
12:3  quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina
12:4  et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis
12:5  excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes
12:6  antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam
12:7  et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum
12:8  vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
12:9  cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas
12:10  quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos
12:11  verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
12:12  his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
12:13  finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo