2:1 hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam
2:2 qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel
2:57 filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi
2:58 omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
2:59 et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
2:60 filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo
2:61 et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
2:62 hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
2:63 et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
2:64 omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta
2:65 exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
2:66 equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque
2:67 cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti
2:68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo
2:69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum
2:70 habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!