Home Master Index
←Prev   Isaiah 13 as rendered by/in  Next→ 



13:1  onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
13:2  super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
13:3  ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
13:4  vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
13:5  venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
13:6  ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
13:7  propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
13:8  et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
13:9  ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
13:10  quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
13:11  et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
13:12  pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13:13  super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
13:14  et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
13:15  omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
13:16  infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
13:17  ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
13:18  sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
13:19  et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
13:20  non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
13:21  sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
13:22  et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis