Home Master Index
←Prev   Isaiah 21 as rendered by/in  Next→ 



21:1  onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
21:2  visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci
21:3  propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem
21:4  emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum
21:5  pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum
21:6  haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet
21:7  et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu
21:8  et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus
21:9  ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram
21:10  tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis
21:11  onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte
21:12  dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite
21:13  onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim
21:14  occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti
21:15  a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii
21:16  quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar
21:17  et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est