Home Master Index
←Prev   Isaiah 23 as rendered by/in  Next→ 



23:1  onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
23:2  tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te
23:3  in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium
23:4  erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines
23:5  cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro
23:6  transite maria ululate qui habitatis in insula
23:7  numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum
23:8  quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae
23:9  Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae
23:10  transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi
23:11  manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius
23:12  et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi
23:13  ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam
23:14  ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra
23:15  et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis
23:16  sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit
23:17  et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae
23:18  et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem