Home Master Index
←Prev   Isaiah 3 as rendered by/in  Next→ 



3:1  ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
3:2  fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3:3  principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
3:4  et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
3:5  et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
3:6  adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
3:7  respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
3:8  ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
3:9  agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
3:10  dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
3:11  vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
3:12  populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
3:13  stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
3:14  Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
3:15  quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
3:16  et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
3:17  decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
3:18  in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
3:19  et torques et monilia et armillas et mitras
3:20  discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
3:21  et anulos et gemmas in fronte pendentes
3:22  et mutatoria et pallia et linteamina et acus
3:23  et specula et sindones et vittas et theristra
3:24  et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
3:25  pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
3:26  et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit