Home Master Index
←Prev   Isaiah 6 as rendered by/in  Next→ 



6:1  in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
6:2  seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant
6:3  et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
6:4  et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo
6:5  et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis
6:6  et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari
6:7  et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur
6:8  et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me
6:9  et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere
6:10  excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum
6:11  et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta
6:12  et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae
6:13  et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea