Home Master Index
←Prev   Isaiah 64 as rendered by/in  Next→ 



64:1  utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
64:2  sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur
64:3  cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt
64:4  a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te
64:5  occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
64:6  et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
64:7  non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
64:8  et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos
64:9  ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
64:10  civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
64:11  domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
64:12  numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer