Home Master Index
←Prev   Jeremiah 6 as rendered by/in  Next→ 



6:1  confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna
6:2  speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
6:3  ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
6:4  sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
6:5  surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
6:6  quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius
6:7  sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
6:8  erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
6:9  haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
6:10  cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud
6:11  idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum
6:12  et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
6:13  a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
6:14  et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
6:15  confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
6:16  haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
6:17  et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus
6:18  ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
6:19  audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
6:20  ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi
6:21  propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
6:22  haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae
6:23  sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
6:24  audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
6:25  nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
6:26  filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos
6:27  probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum
6:28  omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
6:29  defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
6:30  argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos