Home Master Index
←Prev   Job 11 as rendered by/in  Next→ 



11:1  respondens autem Sophar Naamathites dixit
11:2  numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
11:3  tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
11:4  dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
11:5  atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
11:6  ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
11:7  forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
11:8  excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
11:9  longior terrae mensura eius et latior mari
11:10  si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11:11  ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
11:12  vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
11:13  tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
11:14  si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
11:15  tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
11:16  miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
11:17  et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
11:18  et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
11:19  requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
11:20  oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae