Home Master Index
←Prev   Job 12 as rendered by/in  Next→ 



12:1  respondens autem Iob dixit
12:2  ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
12:3  et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
12:4  qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
12:5  lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
12:6  abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
12:7  nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
12:8  loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
12:9  quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
12:10  in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
12:11  nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12:12  in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
12:13  apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
12:14  si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
12:15  si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
12:16  apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
12:17  adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
12:18  balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
12:19  ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
12:20  commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
12:21  effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
12:22  qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
12:23  qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
12:24  qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
12:25  palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios