Home Master Index
←Prev   Job 14 as rendered by/in  Next→ 



14:1  homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
14:2  quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
14:3  et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
14:4  quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
14:5  breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
14:6  recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
14:7  lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
14:8  si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
14:9  ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
14:10  homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
14:11  quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
14:12  sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
14:13  quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
14:14  putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
14:15  vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
14:16  tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
14:17  signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
14:18  mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
14:19  lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
14:20  roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
14:21  sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
14:22  attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit