Home Master Index
←Prev   Job 15 as rendered by/in  Next→ 



15:1  respondens autem Eliphaz Themanites dixit
15:2  numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
15:3  arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
15:4  quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
15:5  docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
15:6  condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
15:7  numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
15:8  numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
15:9  quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
15:10  et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
15:11  numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
15:12  quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
15:13  quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
15:14  quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
15:15  ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
15:16  quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
15:17  ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
15:18  sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
15:19  quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
15:20  cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
15:21  sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
15:22  non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
15:23  cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
15:24  terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
15:25  tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
15:26  cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
15:27  operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
15:28  habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
15:29  non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
15:30  non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
15:31  non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
15:32  antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
15:33  laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
15:34  congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
15:35  concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos