Home Master Index
←Prev   Job 16 as rendered by/in  Next→ 



16:1  respondens autem Iob dixit
16:2  audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
16:3  numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
16:4  poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
16:5  consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
16:6  roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
16:7  sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
16:8  nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
16:9  rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
16:10  collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
16:11  aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
16:12  conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
16:13  ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
16:14  circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
16:15  concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16:16  saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16:17  facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
16:18  haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
16:19  terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
16:20  ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
16:21  verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
16:22  atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
16:23  ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo