Home Master Index
←Prev   Job 17 as rendered by/in  Next→ 



17:1  spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
17:2  non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
17:3  libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
17:4  cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
17:5  praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
17:6  posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
17:7  caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
17:8  stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
17:9  et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
17:10  igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
17:11  dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
17:12  noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
17:13  si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
17:14  putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
17:15  ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
17:16  in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi