Home Master Index
←Prev   Job 18 as rendered by/in  Next→ 



18:1  respondens autem Baldad Suites dixit
18:2  usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
18:3  quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
18:4  qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
18:5  nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
18:6  lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
18:7  artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
18:8  inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
18:9  tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
18:10  abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
18:11  undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
18:12  adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
18:13  devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
18:14  avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
18:15  habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
18:16  deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
18:17  memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
18:18  expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
18:19  non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
18:20  in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
18:21  haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum