Home Master Index
←Prev   Job 19 as rendered by/in  Next→ 



19:1  respondens autem Iob dixit
19:2  usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
19:3  en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
19:4  nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
19:5  at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
19:6  saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
19:7  ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
19:8  semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
19:9  spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
19:10  destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
19:11  iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
19:12  simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
19:13  fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
19:14  dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
19:15  inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
19:16  servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
19:17  halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
19:18  stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
19:19  abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
19:20  pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
19:21  miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
19:22  quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
19:23  quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
19:24  stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
19:25  scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
19:26  et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
19:27  quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
19:28  quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
19:29  fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium