Home Master Index
←Prev   Job 20 as rendered by/in  Next→ 



20:1  respondens autem Sophar Naamathites dixit
20:2  idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
20:3  doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
20:4  hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
20:5  quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
20:6  si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
20:7  quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
20:8  velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
20:9  oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
20:10  filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
20:11  ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
20:12  cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
20:13  parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
20:14  panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
20:15  divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
20:16  caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
20:17  non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
20:18  luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
20:19  quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
20:20  nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
20:21  non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
20:22  cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
20:23  utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
20:24  fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
20:25  eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
20:26  omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
20:27  revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
20:28  apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
20:29  haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino