Home Master Index
←Prev   Job 21 as rendered by/in  Next→ 



21:1  respondens autem Iob dixit
21:2  audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
21:3  sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
21:4  numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
21:5  adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
21:6  et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
21:7  quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
21:8  semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
21:9  domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
21:10  bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
21:11  egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
21:12  tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
21:13  ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
21:14  qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
21:15  quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
21:16  verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
21:17  quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
21:18  erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
21:19  Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
21:20  videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
21:21  quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
21:22  numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
21:23  iste moritur robustus et sanus dives et felix
21:24  viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
21:25  alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
21:26  et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
21:27  certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
21:28  dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
21:29  interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
21:30  quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
21:31  quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
21:32  ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
21:33  dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
21:34  quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati