Home Master Index
←Prev   Job 22 as rendered by/in  Next→ 



22:1  respondens autem Eliphaz Themanites dixit
22:2  numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
22:3  quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
22:4  numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
22:5  et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
22:6  abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
22:7  aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
22:8  in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
22:9  viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
22:10  propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
22:11  et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
22:12  an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
22:13  et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
22:14  nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
22:15  numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
22:16  qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
22:17  qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
22:18  cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
22:19  videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
22:20  nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
22:21  adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
22:22  suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
22:23  si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
22:24  dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
22:25  eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
22:26  tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
22:27  rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
22:28  decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
22:29  qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
22:30  salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum