Home Master Index
←Prev   Job 23 as rendered by/in  Next→ 



23:1  respondens autem Iob dixit
23:2  nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
23:3  quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
23:4  ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
23:5  ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
23:6  nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
23:7  proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
23:8  si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
23:9  si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
23:10  ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
23:11  vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
23:12  a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
23:13  ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
23:14  cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
23:15  et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
23:16  Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
23:17  non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo