Home Master Index
←Prev   Job 25 as rendered by/in  Next→ 



25:1  respondens autem Baldad Suites dixit
25:2  potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
25:3  numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
25:4  numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
25:5  ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
25:6  quanto magis homo putredo et filius hominis vermis