Home Master Index
←Prev   Job 26 as rendered by/in  Next→ 



26:1  respondens autem Iob dixit
26:2  cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
26:3  cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
26:4  quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
26:5  ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
26:6  nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
26:7  qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
26:8  qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
26:9  qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
26:10  terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
26:11  columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
26:12  in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
26:13  spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
26:14  ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri