Home Master Index
←Prev   Job 27 as rendered by/in  Next→ 



27:1  addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
27:2  vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
27:3  quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
27:4  non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium
27:5  absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea
27:6  iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea
27:7  sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus
27:8  quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
27:9  numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia
27:10  aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore
27:11  docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
27:12  ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
27:13  haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
27:14  si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane
27:15  qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt
27:16  si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta
27:17  praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet
27:18  aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
27:19  dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet
27:20  adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas
27:21  tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo
27:22  et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet
27:23  stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius