Home Master Index
←Prev   Job 28 as rendered by/in  Next→ 



28:1  habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
28:2  ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
28:3  tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
28:4  dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
28:5  terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
28:6  locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
28:7  semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
28:8  non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
28:9  ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
28:10  in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
28:11  profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
28:12  sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
28:13  nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
28:14  abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
28:15  non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
28:16  non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
28:17  non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
28:18  excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
28:19  non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
28:20  unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
28:21  abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
28:22  perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
28:23  Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
28:24  ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
28:25  qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
28:26  quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
28:27  tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
28:28  et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia