Home Master Index
←Prev   Job 32 as rendered by/in  Next→ 



32:1  omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
32:2  et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
32:3  porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
32:4  igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
32:5  cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
32:6  respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
32:7  sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
32:8  sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
32:9  non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
32:10  ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
32:11  expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
32:12  et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
32:13  ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
32:14  nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
32:15  extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
32:16  quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
32:17  respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
32:18  plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
32:19  en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
32:20  loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
32:21  non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
32:22  nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus