Home Master Index
←Prev   Job 33 as rendered by/in  Next→ 



33:1  audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
33:2  ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
33:3  simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
33:4  spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
33:5  si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
33:6  ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
33:7  verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
33:8  dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
33:9  mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
33:10  quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
33:11  posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
33:12  hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
33:13  adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
33:14  semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
33:15  per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
33:16  tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
33:17  ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
33:18  eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
33:19  increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
33:20  abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
33:21  tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
33:22  adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
33:23  si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
33:24  miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
33:25  consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
33:26  deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
33:27  respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
33:28  liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
33:29  ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
33:30  ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
33:31  adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
33:32  si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
33:33  quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam